Salomonis
Deus iudicium regi da et iustitiam tuam filio regis
iudicabit populum tuum in iustitia et pauperes tuos in iudicio
adsument montes pacem populo et colles iustitiam
iudicabit pauperes populi salvabit filios pauperis et
confringet calumniatorem
et timebunt te quamdiu erit sol et ultra lunam in
generatione generationum
descendet ut pluvia super vellus ut stillae inrorantes
terram
germinabit in diebus eius iustitia et multitudo pacis donec
non sit luna
et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad
terminos terrae
ante eum procident Aethiopes et inimici eius pulverem
lingent
reges Tharsis et insulae munera offerent reges Arabiae et
Saba tributum conferent
et adorabunt eum omnes reges universae nationes servient
ei
quia eruet pauperem a potente et inopem cui non est
adiutor
parcet inopi et pauperi et animas pauperum salvabit
ab usura et iniquitate redimet animam eorum et pretiosus
erit sanguis eorum coram oculis eius
et vivet et dabitur ei de auro Saba et orabunt de eo
iugiter tota die benedicent ei
erit memorabile triticum in terra in capite montium
elevabitur sicut Libani fructus eius et florebunt de civitate
sicut faenum terrae
erit nomen eius in aeternum ultra solem perseverabit nomen
eius et benedicentur in eo omnes gentes et beatificabunt eum
benedictus Dominus Deus Deus Israhel qui facit mirabilia
solus
et benedictum nomen gloriae eius in sempiternum et
implebitur gloria eius universa terra amen amen
conpletae sunt orationes David filii Iesse